Latin
INFINITIVUS
Kaspar Schott, Technica curiosa 123-2
Unproofread scanNot analysed yet
ctor Artificii hactenus explicati excogitavit Characterem, punctis &lineolis modo suprà explicato signatum, ut nationes omnes unam habeant rationem exprimendi numeros in Lexico &Indite vocabulis appositos, quibuscunque demum notis aut litteris si expressi. Qui tamen utuntur notis vulgaribus numerorum, quibus plerique Europaeorum, ut diximus, utuntur; non indigent Charactere ad scribendum &legendum, sed breviùs ac faciliùs id prestare possunt per solos numeros in Lexicis, Indicibus, &Tabula variationis positos, in hunc modum. Primò. Qui scribere volunt per solos numeros, scribant in charta separata vocabula quae volunt aliis significare. Secundo. Quaerant in Indicibus suis (vel in Lexico latino, si latinè volunt scribere;) &numeros illis vocabulis inventis adjunctos scribant, supra vocabula, quae in charta separata scripserunt. Quaerant praeterea casus, modos, tempora, personas, aliasque vocabulorum variationes, in Tabula Variationis; &numeros correspondentes scribant similiter supra vocabula quae in charta scripserunt. Tertio. Describant denuo in alia charta, quam mittere ad alias nationes volunt, numeros supra vocabula notatos, eo ordine, quo notati sunt, interponendo punctum inter numeros ex Lexico aut Indice, &ex Tabula Variationum desumptos. Finito autem quolibet vocabulo, notetur comma ordinarium, aut virgula seu lineola longiuscula sic, J. Quartò. Qui legere volunt solos numeros scriptos, quaerant illos in Lexicis suis, &in Tabula variationis (videlicet primos cujusque vocabuli numeros in Lexicis, secundos in Tabula) &vocabula illis numeris adjuncta, ac ritè inflexa in casus, tempora &c. Scribant ordine in charta; &habebunt in lingua vernacula (aliave quam sciunt) scriptum, quod alius in lingua ipsis ignota EXEMscripsit. Quua EXENTIUM. Die Germanio, per lingulum laetitanus. scit, scribenda haec verba latina: Fama fefellit haeredem hilarem, Scribantur haec verba in charta separata, sic: Fama fefellit haeredem hilarem.