Latin
EXPERIMENTUM XVI
Kaspar Schott, Technica curiosa 125
Unproofread scanNot analysed yet
His etiam notatis, ut clariùs cognosceret, hydrargyri ad determinatam altitudinem in tubo descensum provenire à pressione aëris extrinseco Mercurio incumbentis, &gravitate suâ gravitati hydrargyri tubo conclusi &deorsum nitentis, resistentis; versâ epistomii clave, aëris aliquantulum in vitrum admisit. Quo facto, statim Mercurius in tubo ascendere, seu potiùs impelli sursum coepit, nec priùs perpeti motu sursum efferri desiit, quàm reversâ clave aërem ulterius ingredi nitentem exclusit: hoc enim praestito, in ea, quam jam acquisiverat, altitudine derepente quievit. Quod cùm vidisset, frequenti clavis versione ac reversione epistomium nunc aperuit, nunc clausit, sicque pro lubitu saepius modò sursum, modò deorsum Mercurium moveri compulit, &modò à motu cohibuit. Quartum Phaenomenum. IV. Postremò laxavit penitus epistomium, &liberum ingressum intra Recipientem permisit tantae aëris copiae, quanta ingredi voluit ac potuit. Et tunc hydrargyrum ad primam paenè altitudinem, quam initio habebat intra tubum, antequam vitro inferretur, ascendit. Ait paenè quia quartam ferè digiti partem infra notam chartaceam, suprà Phaenomeno primo memoratam, substitit. Hujus effectus hanc causam adsignat Auctor, quòd (sicut in experimento hoc contingere solet) exiguae quaedam aëris particulae hydrargyri partibus essent interspersae; quae particulae ad omnem hydrargyri descensum versus tubi summitatem manifestè extumuerant, &tam pressione suâ, quam cylindri in tantum diminutione, quantum in eo particulae illae priùs occupaverant spatii, hydrargyro impedimento fuerunt, nè in primam altitudinem rursus conscenderet. Quintum Phaenomenum. V. Praedictis Experimentis &Phaenomenis circa Mercurium nondum contentus Auctor noster, ad pleniorem eorundem confirmationem iteravit Experimentum in solito Recipiente majori, at in tubo ad duorum pedum longitudinem non extenso.