# Technica curiosa 128

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/128

Si nihil aëris statim subingrederetur intra dictum Recipientem (uti in Experimento Magdoburgico sit) res posset habere fortassis successum. VII. Itali & Galli dicunt communiter, Mercurium in Experimento Torricelliano hatere in tubounaltitudine intra viginti sex & viginti septem digitorum. Illustris tamen Boyle deprehendis niginti novem cum dimidio circiter digitorum altitudinem in Anglia. Causam principalem ait esse, non diversitatem solam aëcis Anglicani ab aëre Italico & Gallico quoad gravitatem & levitatem, sed quòd digiti Anglicani non adaequent plenè digitos quibus Itali & Galli Scriptores utuntur.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
