# Technica curiosa 130

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/130

ANNOTATIONES. Vpiebat Auctor, monitus à doctis, observare num Mercurius in tubo notabilem aliquam mutationem situs seu stationis subiret tempore plenilunii & novilunii, quando magni illi fluxus ac refluxus maris contingunt, quos Nautae Aestus salientes appellant. Judicabant enim docti illi, ex ejusmodi observatione accuratè facta, veritatem aut falsitatem Cartesianae hypotheseos circa causam fluxus ac refluxus stabiliri posse. Putat enim Cartesius, aestum ejusmodi majorem contingere ob majorem preßionem, qua Luna & Substantia aetherea intercurrens aërem tum graviùs comprimit, quàm quàm aliis temporibus. Nihil tamen ex his observationibus colligere potuit Auctor propter tam frequentes Mercurii in tubo mutationes. Sperat nihilominus, alio se tempore accuratiùs id observaturum. II. An praedictorum phaenomenorum causa sit major aut minor aëris in tubo supra Mercurium stabulantis calor aut frigus, an verò major aut minor externi aëris Mercurio externo incumbentis raritas ac densitas, & consequenter gravitas & levitas; in dubio relinquit Auctor. (o) βαρ CAPUT

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
