# Technica curiosa 131

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/131

EXPERIMENTUM XIX. Phaenomena aquae intra tubum vitreum subsidentis, & ascendentis. TUbum accepit vitreum, unâ extremitate hermeticè sigillatum, longum quatuor circiter pedes, neque admodum te nuem. Hunc eo, quo patuit, extremo implevit aquâ communi Deinde obturavit, usque dum inverso tubo illud aperiret intra superficiem aquae consimilis, in vase aliquantulum profundo, tenu tamen seu angusto, contentae. Hoc vas simul cum tubo ei immisso demisit in Recipientem majorem; & Recipiente solito more obturato, exercuit antliam. Phaenomena, quae notavit, haec sunt. Primò, Cùm bona pars aëris extracta jam esset è Recipiente, tubus plenus adhuc aquâ, sicut cùm primùm in vas demittebatur, permansit. Opus ergo fuit majorem exantlare copiam aëris, ut subsideret; nempe (ait Auctor) usquequò residuus aër tam exiguo & levi aquae cylindro fieret primò aequilibris, deinde levior. Quamprimùm autem aqua in tubo subsidere coepit, quęlibet deinde exsuctio aëris sufficiebat, ut paulò inferiùs descenderet aqua. Non tamen eâ proportione descendit, quâ antea Mercurius descenderat: neque enim tanta visa est inaequalitas in spatiis, per que in ejus descensu transgressa est aqua, quanta in iis, quae in descensu hydrargyri notata fuerat. Tametsi autem subsidere antea fecisset hydrargyrum in tubo contentum eò usque, ut non longiùs digito distaret à superficie alterius hydrargyri in subjecto vase contenti; non potuit tamen aquam inferiùs deducere, quàm ut adhuc pedali circiter altitudine supra superficiem aquae in vase subjecto contentae emineret. Causam esse putat Auctor, quòd cùm Mercurius sit gravior, quàm aqua, major aëris copia requiritur ad suspensam tenendam pedalem altitudinem Mercurii, quàm aquae. Secundò, Cùm aqua dicto modo depressa, in tubo haereret suspensa; aërem externum intra Recipientem intromisit, & statim coepit aqua altiùs atque altiùs in tubo ascendere. ANNODem Experimentum tentavit Auctor in parvo Recipiente; & comperit, ad primam exsuctionem aëris aquam varios digitos saepius subsedisse; & ad secundam multò adhuc demißiùs decidisse. Pedes enim duos aliquando simul descendit. Insuper intromisso externo aëre, aquam impelli sursum summâ celeritate comperit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
