# Technica curiosa 132

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/132

CAPUT XXII. EXPERIMENTUM XX. Aquae videtur inesse vis elastica, seu expansiva sui, ut libera à preßione externi aëris sese dilatet. êrem praeditum esse vi elasticâ (undecunque proveniat) A probavit Auctor suprà Cap. 6. Experim. 4. & seqq. coepitque jam (inquit idem) à praestantissimis Physiologis recentioribus agnosci. An verò in aqua sit, nec nè, vel languida ejusmodi vis, qua se sponte expandat atque dilatet, libera ab externa pressione, vix adhuc perpensum videtur, nec à quoquam (quantum sciebat Auctor) determinatum. Hoc ut experiretur, sequens instituit Experimentum. Sumpsit vitream bullam amplam cum oblongo collo (quam Chymici Ovum Philosophicum appellare solent) eamque replevit aquâ communi, donec liquor spithamam altior bullâ evaderet. Chartam dein illi adglutinatâ, ut de impletionis altitudine constaret, ipsam apertam immisit intra Recipientem; aëremque usitato more exsuxit. Eventus hic fuit notatus. Primò, Bona pars aëris in Recipiente inclusi priùs exhausta est. quàm ullam aquae expansionem animadverteret. Antliâ verò jugiter exercitatâ, visa est tandem aqua ascendere in collo vitri; & variae bullae ab inferioribus vasis partibus sese solventes, viam fecerunt sibi per aquam ad summam ejus partem, ibique in Recipientem irtuperunt. Secunized by Google Dig. Eamus. Simulae aquis situmescere e carpie noties verticulum, in epistomio Recipientis versum est ad evacuandum aërem è Recipiente in antliam, aqua in collo vitri sese subitò ad grani hordeacei latitudinem in collo vitri erexit, atque ita paulatim praedictâ metâ aliquanto altior evasit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
