Latin
CAPUT XXIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 135
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ex his sexaginta numeravit, quae sibi invicem succedentes ascendebant; praeter magnam minutissimarum copiam, quarum nullam rationem fecit. Septimò, tam computando bullarum numerum, quàm exantlando fessus (comperit enim, quòd omni operâ exantlantium illusâ, semper aliquid extrinseci aëris in Recipientem irrumperet) ab opere destitit, &converso verticillo epistomii aërem externum in recipientem intromisit; quo facto, vidit aquam in tuboquasi momentò ad fundum fermè tubi subsedisse