# Technica curiosa 135-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/135-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/135-2

ANNOTATIONES. N hoc Experimento, dum aër majori ex parte è Recipiente exantlatus esset, emicantes bullae adeo tardè in tubo ascendebant, ut eorum progressus vix percibi posset. Quod Auctor earum magnitudini, & tubi angustiae adscribit. An autem magnitudo illa orta fuerit ex aëris decremento durante exantlatione, aut quia multae minutae in unam coalescebant, ignorat. II. Bullae istae cùm ad supremam aquae in tubo contentae superficiem pervenissent, non erant hemisphaericae, uti aliàs solent esse, sed planae ferè. Alias circumstantias habet Auctor, quas omitto. III. Ex dictis in Experimento Phaenomenis colligit Auctor, quòd aër, & similia corpora levia sub aquis demersa, perinde ab atmosphaera, ac ab ipsius aquae incumbentis pondere, premantur. Colligit praeterea, aquae intumescentiam quam in praecedenti Experimento deprehenderat, non arguere vim elasticam aquae, quoniam ea intumescentia provenire potest à parvulis illis bullis, quae produci solent in aqua, atmosphaerae pondere liberatâ, ut vidimus in hoc Experimento. IV. Ex dictis verisimile videtur Auctori, in poris aut invisibilibus recessibus aquae multas plerumque interspersas latere particulas vel aëris, vel saltem alicujus materia aëri analogae: quod confirmatur ex sequenti Exprimento. CAPUT.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
