# Technica curiosa 135

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/135

Atque ex his sexaginta numeravit, quae sibi invicem succedentes ascendebant; praeter magnam minutissimarum copiam, quarum nullam rationem fecit. Septimò, tam computando bullarum numerum, quàm exantlando fessus (comperit enim, quòd omni operâ exantlantium illusâ, semper aliquid extrinseci aëris in Recipientem irrumperet) ab opere destitit, & converso verticillo epistomii aërem externum in recipientem intromisit; quo facto, vidit aquam in tuboquasi momentò ad fundum fermè tubi subsedisse

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
