Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 140
Unproofread scanNot analysed yet
etiamsi promptè se per aërem dispergant, &in Alembici aut Recipientis cavitate circum volitent; brevi tamen internis vitrorum lateribus in specie salis affiguntur. Quartò. Cùm in confesso sit, aërem potentiâ elasticâ praeditum esse, quae, ut est verisimile, ex propria ipsius textura emanat; non constat quid sit, quod in tam levibus exiguisque aquae alterationibus, quae ad illam in aërem convertendam à nonnullis sufficere judicantur, rationabiliter conjectari possit ita aquae particulas disponere, ut illis, idque per manenter, praebeat structuram spirae requisitam. Quintò. Experimentum quod suprà Cap. 15. Experim. 13. funis bombardici ignitione factum memoravimus, probare videtur, vel leves illos &subtiles fumos (nec aquosas ut plurimùm) in quos ipse ignis arida resolvit corpora, spiram aëreae spirae similem non habere, propterea quòd expansionem aëris in vesica, quam circumquaque ambiebant, nec impedire potuerunt, nec reprimere. Alia Experimenta, quae pro negativa sententia adducit Auctor, lege apud ipsum Experimento 22. §. II. Argumenta pro sententia affirmativa. Primò. Comperimus, vapidum aërem, vel aquam in vaporem rarefactam, posse elasticam illam vim, quam genuino aëri inesse nemo non fatetur, saltem aliquamdiu aemulari. Si enim Aeolopilam ampliorem, forti mediocriter, &exili collo, aquam compleveris, &super candentes locaveris carbones; ejusmodi particularum in se invicem in Aeolopila pressionem observabis, ut aqua quandoque ad trium vel plurium pedum altitudinem in aërem propellatur. Et si tunc candentem propè Aeclopilam ab igne removeris; videbis aquam diu violento quodam effluvio continuò effundi. Et si vel tantillum aquae in Aeolopila candente, &ab igne dimota, remanserit; collo ejus frigidae immerso, invenies, postquàm nonnihil aquae insorbere coeperit, multas &las bullas in aqua, cui collum Aeolopilae immersum est, produci. Quae quidem bullae hinc videntur apertè oriri, quòd calor in Aeolopila ita intensus est, ut aquae absorptae partem rarefaciat, &specie vaporum per aquas angusto orificio Aeolopilae innitentes expellat. Si etiam, cùm Aeolopila aquâ paenè repleta est, atque adeo multum aëris non continet, carbonem vivum, aut ignitum torrem effluvio vaporum ex angusto ejus orificio prodeuntium admoveris; vapidum illum ac roridum aërem experieris fortiter admodum ignem, &cum strepitu sonoro, ex sufflare.