# Technica curiosa 140-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/140-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/140-2

Quod ut manifestum fiat, Dio, Quando per occlusarum valvarum foramen species objecti, in cubiculum obscurum admissae, opposito speculo plano excipiuntur, & ad oculum eo loco positum reflectuntur, ut videat in speculo & foramen & imaginem objecti situ recto; non videri tunc species in speculo, sed foramen & objectum per reflexas species foraminis & objecti. Quando verò removetur speculum, & apparet objectum obscurè & situ inverso; videri ipsas species, & non objectum. Primum concedunt Adversarii, & ulteriùs ita explicatur, ac confirmatur. Sit enim objectum AB, foramen valvae C, speculum planum DE, radii directi ab objecto per foramen in speculum trajecti AG, & BF, oculus aspicientis H, radii reflexi à speculo in oculum ad angulos aequales angulis incidentiae, FH, & GH. Quoniam igitur radius reflexus HG ducit oculum H in punctum A, & radius reflexus HF ducit eundem oculum H in punctum B; necesse objectum videri situ erecto, ut in Magia Catoptrica probavimus nimirum Parte I. Magiae Univers. lib. 6. Confirmatur I. objectum AB apparet retro speculum, ut Adversarii concedunt; ergo eo modo apparet, quo per reflexam visionem videri debet. Confirma tur II. Quo magis appropinquat speculum foramini C eò objectum in speculo apparet minus, ut concedunt Adversarii: Cujus rei causa est, quòd tunc basis FG, trianguli CFG, fit semper minor & minor Confirmatur III. Oculus H non è quocunque loco videre potest foramen & objectum erectum in speculo, vel potiùs retro speculum, sed tantùm ex uno certo, ac determinato, illo nimirum ad quem reflectuntur radii FH, & GH ad angulos aequales angulis incidentiae; ergo dum ita videt, visione reflexâ videt.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
