Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 142
Unproofread scanNot analysed yet
Est &hoc notatu dignum, quòd cùm vitream ampullam ex vitreo vasculo exempturus erat, tepidiore manu ad convexam dictae ampullae partem adhibita, statim incarcerata illa substantia ad instar aëris in momento sese expandit, &variis bullis sibi invicem succedentibus liquorem subjectum perrupit. Idem quoque saepe, nullâ manu adhibitâ ad vitrum, contigit, ut nimirum effluvia illa aquae incumbentia per aquam in aërem liberum cum bullis majoribus erumperent. Aliàs quoque parva cum phiala istiusmodi Experimentum faciens cum claviculis in aquam fortem conjectis, nihil ab iis, quae hoc loco tradidimus, discrepans invenit. Quartò. Accedit Aristotelis &Peripateticorum auctoritas, dicentium aquam &aërem, utpote elementa symbolica, facilè in se invicem transmutari. Accedit item eorum opinio, qui aërem nihil aliud esse ajunt, quàm aqueorum ac terreorum corporum effluvia in coelestem materiam, hoc est, in aetherem Terraqueum globum circumstantem exspirata. Sed de hac re alibi fortassis agemus.