Latin
CAPUT XXV
Kaspar Schott, Technica curiosa 144
Unproofread scanNot analysed yet
Philodibzy G Google quae communi, &aquae distillata, inaquali copia educuntur. Philosophico bullae tenues admodum erant, nec aquam supra notam suam ascendere cogebant; in vitro verò altero, quod coarctato erat collo, transitumque habebar ferè obstructum, numerosae &insignis magnitudinis bullae inferiori extremo fistucae vitreae adhaerebant, &inter latera colli &fistucam tantâ copiâ coacervabantur, ut aqua latum digitum supra notam intumesceret. Exteriori tamen aëre readmisso ad priorem notam, vel paulò inferiùs descendit. Et quamvis dehinc in Ovo bullae omnes dicto citiùs post admissum aërem externum evanuerint; in altero tamen vitrocrebrò ad infimam fistucae vitreae partem affixae adhaerebant, &ad horae spatium, ac ampliùs perseverabant, licèt magnitudine aliquantulum contractiore. Tertiò. Postquàm vitrum utrumque ultra horas vigintiquatuor in Recipiente permansisset, experiri volens num quid novi aëris ab externi aëris suctione in aqua fuisset productum, postquàm internus delitescens aër jam antea in bullas abivisset; &an aquâ aliquamdiu stagnante, novae aëris particulae illis, quae antea eam deseruerant, successissent; antliam iterum agitari curavit. At Recipiente quantumvis diligenter exhausto, vix tamen una bulla in utroque vitro apparuit de novo. Aquam tamen grani hordeacei latitudine, seu aliquantò altiùs, ulteriùs ascendisse deprehendit in illius vitri collo, cui solida virga vitrea erat immissa in alterius verò collo nihil prorsus intumuit. Aëre denique rursus intra Recipientem intromisso, in vitro colli angustioris aqua ad notam, quam prae intumescentia sua paulò antea excesserat, perquàm citissimè subsidit.