Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 145
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTUM XXIV. Varia Experimenta proximè praecedentibus similia, in variis liquoribus sumpta. OAtefacto effectu, quem aëris ambientis extractio in aqua pro duxit in praecedentibus Experimentis, placuit porrò experir ingeniosissimo Auctori, quaenam in aliis liquoribus mutationes, pressione aëris externi similiter amotâ, acciderent. Primò igitur Ovum vitreum, ovo gallinae Numidicae aliquantò majus, cui collum longum, &tertia circiter digiti unius parte largum, oleo olivarum supra colli medietatem implevit; aliud verò priori simile &aequale, aquâ communi. Utrumque simul Recipienti inclusit, ut meliùs effectum exsuctionis aëris in utrosque liquores simul conferret. Antliâ agitatâ, longè citiùs bullae in oleo, quàm in aqua se prodiderunt: &postea in priori liquore multò copiosiùs, quàm in posteriori, ascendere fuerunt visae. Quin &tam agitatore antliae, quàm Auctore spectatore propemodum delassatis, cùm cessatum esset, emicabant tamen bullae, eâdem ferme multitudine, quâ prius ascenderant; adeo ut nullus ex liquoribus omnibus, quibus antea vel postea Experimentum simile fecit, aëris particulas magis quàm oleum subministraverit. Secundò. Oleum seu spiritum terebinthinae (utroque enim nomine appellatur) in bullam vitream, gracili collo, infudit, ita ut inde intra digitos duos ad fastigium pertingeret, &Recipienti imposuit. Quo evacuato, bullae quamplurimae comparuerunt; quarum multae ex imo emicantes fundo in ascensu suo se valde expanderunt, liquoremque in collo phialae eò usque gradatim intumescere fecerunt, ut tandem saepiùs summa labra superans deflueret. Intromisso verò aëre externo, resedit oleum. Tertiò. Experiri cupiens, num salis tartari aquâ communi solutio fortissima (cùm liquorum omnium, uno dempto Mercurio, maximè ponderosus habeatur) bullas quoque suppeditaret; Ovum vitreum isthoc liquore impletum, unà cum aliis liquoribus Recipienti imposuit. Et comperit, caeteros omnes liquores longè prius, prium mundita tantur liquorem, bullis perturisse Marsis deinde diutiùs agitatâ, notavit, liquorem illum prae omnibus aliis paucissimas, &maximè exiguas bullas protulisse. Quartò. Spiritum aceti adhibuit, &magnum bullarum numerum deprehendit. Quintò. In vino rubello, Ovo vitreo incluso, &in Recipiente modis praedictis examinato, valde notabile quid occurrit.