# Technica curiosa 154

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/154

EXPERIMENTUM XXVIII. Aquae inesse virtutem elasticam, seu dilatativam sui, quae pressione aëris externi cessante se prodat, confirmatur. CUprà Cap. 22. probavit Auctor, aquae inesse virtutem elastiDeam, seu expansivam sui, qua se à pressione externi aëris libera dilatet. Hoc idem confirmatur sequenti Experimento, quod ad locum citatum spectat. I. Demisit in Recipientem phialam vitream, sex circiter aut septem unciarum aquae capacem, eique infudit ejusdem liquoris duo aut tria cochlearia, & subere obturavit. Evacuato Recipiente, nulla apparuit mutatio in aqua inclusa, quia aër incarceratus non poterat pellere ex phiala subereum obturaculum, atque erumpere. II. Exemptam phialam obturavit minùs arctè quàm priùs, & iterum Recipienti imposuit, atque aërem extraxit. Quo facto, aër internus, qui in phiala erat, per rimas & meatus inter obturamentum & collum phialae evasit furtivè; quod inde collegit, quia in fundo phialae apparuerunt bullae, quae readmisso in Recipientem externo aëre subsiderunt. Ex quo concludit Auctor, quamdiu fuit phiala arctè obturata, inclusam ibi aquam sustinuisse pressionem ab aëre secum incluso aequalem pressioni totius atmosphaerae: quia donec aëri ex phiala illa patefactus est egressus, nullae in aqua bullae sunt visae, non obstante quòd Recipiens esset evacuatus, & nulla adesset ambientis corporis pressio. III. Curavit quantitatem aliquam aquae in Ovo philosophico vitreo hermeticè occludi, & Ovi longo collo minùs denso ac forti alligavit unam extremitatem fili, alteram verò alligavit obturamento operculi Recipientis (de quo suprà Cap. 1. §. 1. numer. 4. ) Ovo dein in vas pheumaticum demisso, vaseque evacuato, vertit in gyrum dictum obturamentum, itaque filum Ovi collo alligatum contraxit, ac tandem collum ab Ovo abrupit. Unde postquàm aëri Ovo antea incluso facta est egrediendi intra exinaniti vasis capacitatem copia; quasi momento apparuerunt numerosae, & celeriter in aqua Ovi ascendentes bullae, adeo ut rapidus earum motus imbri violento similis videretur, nisi quòd deorsum, sed sursum movebantur guttae.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
