# Technica curiosa 157

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/157

Scaturigo haec aliquamdiu duravit; & diutiùs durasset (ut verisimile est) nisi Auctor, nolens prodigere liquorem, per apertum Recipientis epistomium externi aëris non parum intromisisset. Quo intromisso, observavit postmodum istam scaturiginem de novo profluxisse, minori tamen effluviorum quàm prius copiâ. Intromisit quantum ingredi poterat aëris, & comperit, non sine admiratione, quòd cessante licèt memorato jam scaturiginis profluvio, nulli tamen aut à subere, aut ex phiala ipsa albicantes fumi emicarent; imò neque cùm operculum à Recipiente dimoveretur. Paulò pòst tamen non solùm albicantes è Recipiente eruperunt fumi, sed & phiala in apertiorem caenaculiaërem derepentè educta exhalationes albas, ut priùs, emisit. Evulso tandem ad fenestram patulam phialae obturamento, comperit, eam ipsam, atque etiam suber, adhuc copiosiorem multò fumum emittere; etiamsi multos ante annos liquor fuisset praeparatus eo modo, quo in Dialogis de calore & flamma describitur.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
