Latin
PROPOSITIO LXVII
Kaspar Schott, Technica curiosa 159-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO LXVII. Sympathiam, &Antipathiam rerum explorare. CIres Saturninas rebus Venereis, aut Venereas Jovialibus, aut similes heterogeneae qualitatis res Hydrostaticâ arte Authori consuetâ, juxta ea, quae te Rota docebit, associes; videbis illa simulsese ferre non posse; haec verò amico congressu coire, non alia de causa, nisi ob qualitatum dissimilium, consimiliumque contrarias leges. Hinc quoque colliges, cur quaedam animalia aliadiligant, alia verò ita oderint, ut concordare nunquam possint. Quae concordia, discordiaque in plantis, &lapidibus quoque apparet. Docet proinde haec rota, totius Magiae naturalis rationem, &methodum absolutissimam. PROPOSITIO LXVIII. Quo tempore opportuno arbores, aut herbae plantandae, cognoscere. VIde, quis Planeta eam horâ, quâ seminare, &plantare desideras, regnet; &invenisti, v. g. datâ horâ regnare Saturnum; arbores itaque Saturnias, quales sunt Salices, Platani, Quercus, &c. eâ horâ si plantaveris, opus successum optatum, favente Numine, sortietur. PROPOSITIO LXIX. Cui morbo medendum, datâ qualibet horâ planetariâ. VIde, quis morbus singulis Planetis respondeat, &invenies, v. g. Hypochondriacum morbum Saturnium esse; huic igitur medendum scias rebus ad oppositum Planetam spectantibus, ut Jovialibus, &sic de caeteris. PRO