# Technica curiosa 159

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/159

ANNOTATIONES. X hoc, & praecedenti Experimento, deducit Auctor, minimè absurdum videri debere (quandoquidem tanta est inter liquores & corpora fluida quoad gravitatem ac levitatem differentia) si de atmosphaera audeat loqui, quasi peculiaris esset liquoris cujusdam tenuis & halituosi species, aethere seu coelesti materia gravior, ipso verò vini spiritus levior. II. Deducit praeterea, quòd sicut in superficie fumi agitati apparuerunt quidam fluctus & undulationes; ita tale quid posse nos absque absurditate suspicari contingere superficiei supremae atmosphaerae. Atque huic undulationi & fluctuationi adscribi posse putat phaenomenon illud de Sole oriente & occidente tremulo, & circa margines veluti rugoso. Tametsi hoc alii ebullitioni & fluctuationi superficiei solaris tribuant. CAPUT XXXIII. EXPERIMENTUM XXXI. Quae mutuae duorum marmorum politorum adhaesionis causa sit, Auctor indagare tentavit. Marmores Ulgò notum est, si duo marmora superficiebus exactè poliduae tabuVtis sibi mutuo superponantur & superius ad perpendiculae polita lum elevetur, sequi & inferius: Si autem hoc nimis grave cur sibi mutuo adhaesit, superius divelli ab eo non posse, si modo dicto elevatio tenreaat. tetur. hrem plum dedimus in Mechanica, Hydraulicos, puto. matica Par. 1. §. 3. ex P. Nicolao Zucchio. Hujus tam arctae cohaesionis causam, saltem probabilem, ab inaequali in inferius marmor aëris pressione deducere alibi conatus fuit Auctor.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
