Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 160
Unproofread scanNot analysed yet
Inferior enim hujus marmoris superficies, (inquit Auctor) cùm aëri omnino pateat, premitur ab eo; cùm superior ejusdem superficies, marmori superiori contigua, ejus interventus ab aëris pressione defendatur. Qui aëris conatus cùm lapidem inferiorem sibi incumbentem sursum urgeat, casum ejus impedit. Huic innixus ratiocinio cogitavit Auctor, si duo darentur marmora quae superficies haberent exactè politas, quibus sibi invicem aptarentur, &Recipiens satis evacuaretur; lapidem inferiorem (deficiente jam solitâ &sustentante pressione) à superiori avulsum casurum, si extrà cohaerentes Recipienti intromitterentur, in eoque suspenderentur, &Recipiens evacuaretur. Experimentum tamen non fecit, defectu marmorum adeo exactè politorum, ut sibi invicem ultra unum aut alterum horae minutum cohaererent, cùm suspendebantur. Tentavit quidem, ut sibi invicem arctè cohaererent ea quae habebat, politas eorum superficies rectificato vini spiritu humectando; sed in cassum laboravit. Nam demissis in Recipientem duobus nigri coloris marmoribus, figuraeque quadratae (quorum alterum digitos duos cum tertia digiti parte tam longitudine, quàm latitudine, crassitie autem digiti ad minimum semissem aequabat; alterum erat ejusdem in superficie extensionis, sed crassitudinis circiter dimidiae;) postquam illa defaecati vini spiritu simul conjunxisset, &marmor crassius filo ex operculo Recipientis suspendisset; comperit exsuctionem aëris ambientis non suffecisse ad ea à se invicem separanda, quamvis etiam quatuor unciarum pondus marmori inferiori appendisset. Haec autem verisimiliter adscribi posse putat Auctor pressioni aëris non omnino è Recipiente extracti: quae cùm (ut suprà cap. 21. Experim. 19. vidimus) impedire potuerit, nè aquae longitudinis ad minùs pedalis cylindrus ad tubi vitrei fundum subsideret; facilè supponi potest eandem pressionem tam latum marmor, nè decideret, sustentasse. Quod &sequenti Experimento confirmare nititur. ANNO