Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 162
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. NOtat hic Auctor, quòd quamvis in hoc Experimento Recipiens nec admodum exhaustus esset, atque etiam paulatim perflueret nec valva quam atmosphaera cylindrus premebat, ultra sesquidigitum in diametro haberet; pondus tamen interim suctione subleva tum, vel potiùs ab aëre sustentatum, decem circiter libras penderit. Adeò ut extra dubium videatur, si Experimentum accuratiùs fuisset instituatum, Recipiensque exactiùs evacuatus, aërem per orificium epistomii ingredi nitentem multò gravius pondus sustinuisse. Ex quo doducit idem Auctor, se in Dissertatione de Fluiditate &Firmitate non temerè vim magnam aëris cylindris attribuisse. qui ab ipsa atmosphara summitate incipiant, &ab humo resilientes in corpora quae comprimunt, desinant: quandoquidem in recensito jam experimento tantum pondus tam exili aëris cylindro à terra in valvam resiliente sustentatum fuisse constat. CAPUT i genere