Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 165
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIONES. Atetur Auctor, methodo hactenus enarratam non exactè cognosci vim pressivam aëris. Et verè ita est, quia nec Cylindrus fuit omnino &exactè vacuus, nec embolus sine omni impedimento ascendere ac descendere in eo poterat, ideoque praeter pondera embolo appensa, multa alia obstacula à pressione aëris (si ea causa fuit retrusionis &ascensus emboli, quod infrà examinabimus) fuerunt superanda. II. Notat Auctor accuratissimus, Experimentum fuisse institutum in hyeme, tempestate tamen nec pluvia, nec pruinosa, in novilunio, in loco cujus latitudo Borealis est graduum circiter sit. Notat autem hoc, qui a probabile judicat (quod ego certum tamen existimo) gravitatem &pressionem aëris secundum diversas anni tempestates, coeli temperies, phases Luna, locorum situm, mutari. Proderit ergo, dictum Experimentum variis temporibus &locis instituere, antequàm certi aliquid statuatur. Maximum autem momentum in hoc negotio affert Cylindri evacuati, &emboli seu pistilli intrusi amplitudo: quanta enim est horum diameter, tanta est diameter columnae atmosphaera, quae embolam premit, atque intrudit. III. Facit his Auctor longam Digressionem, disputatque de natura suctionis, pressionisque, &vacuo, inquirens num dicta hactenus phaenomena odio seu fuga vacui adscribi possint, ac debeant. Sed de hac re nos infrà lib. 4. agemus. CAPUT XXXVI. EXPERIMENTUM XXXIV. In evacuato Recipiente instituitur ponPonderanderatio corporum. tur corpora in evacuaNOnstat ex Hydrostatica, ut diximus 3. Par. Magiae lib. 5. Synto RecipiAtagm. 1. Hypothesi g. &demonstratur ab Archimede, &ente AngliSte-sano. Semino breitentia corpora solidit aquis graviora, situs, qua ponderentur, leviora esse in aqua quàm in aëre, pondere aquae magnitudine sibi aequalis.