# Technica curiosa 166

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/166

Ex quo sequitur (ut experientia quoque monstrat) quòd duo corpora, quae in aëre pondere sunt aequalia, mole verò seu magnitudine inaequalia, ut aurum, & ferrum, si in aqua ponderentur, perdant aequilibrium suum, adeoque aurum magis subsidat ferro, quoniam ferrum majoris suae molis ratione plus aquae, ut subsidat, detrudere debet, quàm aurum. Ex hujus Ex perimenti analogia verisimile videbatur ingeniosissimo Auctori, quòd si in Machina sua nondum evacuata aequilibrarent duo corpora, in eadem postmodum evacuata aequilibrarent duo corpora, in eadem postmodum evacuata non aequilibratura. Quare ut id experiretur, sequens instituit Experimentum. I. Vesicam aëre media ex parte plenam, & collo fortiter obstrictam bilancis exactissimae (quae trigesima secunda parte grani aequilibrium perdebat) lanciuni imposuit; alteri verò lanci pondus metallinum imposuit; & cùm bilanx in perfectissimo aequilibrio staret, eam Recipienti immisit, atque ex operculi ipsius unco suspendit. Vix operculum imposuerat Recipienti, cùm vesica praeponderavit, & bilanx aequilibrium perdidit. Addens igitur nonnihil ponderi metallino, effecit ut bilanx ad illam parum per inclinaret partem, cui dictum pondus erat impositum; Recipientemque emplastro solito, ferri candentis adminiculo obturavit. Non ita multò pòst, antequàm antlia exerceretur, vesica rursus non nihil praeponderavit. Quamprimùm verò aër exantlari coepit, vesica seipsam expandit, atque opposito ponderi palam praeponderavit, adeo ut lancem suam notabiliter infrà deprimeret, maximè cùm ad summam tumefactionem pervenisset. Hoc peracto, aërem externum lentè admodum intromisit, & comperit quòd contrahente se vesicâ, lanx cui imposita erat, non solùm ad pristinum rediret aequilibrium, sed aliquantùm etiam supra alteram lancem elevaretur. Post modicum temporis intervallum vesica iterum praeponderare coepit, & gradatim per horas aliquot inferiùs continuò subsidere. Et hoc in situ per totam noctem mansit. Causa videtur fuisse, quòd humiditatem aëris, qui valde tunc humidus erat, imbibisset. Quod inde confirmatur, quòd vesica deinde ad ignem exsiccata, levior fuerit reddita. II. Aperto Recipiente, bilancem exemptam iterum ad aequilibrium deduxerunt aliis duobus ponderibus impositis, quorum unum è subere, alterum è plumbo erat. Exhausto deinde Recipiente, comperit quòd & post exsuctionem, & post aëris regressum, suber manifestè praeponderaret. Quapropter suberis loco carbonem substituit, qui aëris humiditatem haud facilè combibit. Eventus tamen prioribus fuit consentancus. Itaque memoratum initio hydrostaticum phaenomenum non videtur habere locum in aëre. Videtur autem mihi, quòd elater aëris vesicae inclusi eam depresserit in evacuato Recipiente, cessante nimirum resistentiâ aëris extra vesicam.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
