# Technica curiosa 168

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/168

Postea autem bullae se in aqua expandere coeperunt; atque ad ipsam aquae summitatem conscendentes, illic unitae, in unam simul fuerunt conflatae, aliisque paulatim accedentibus magis magisque dilatatae. Haec autem proportionem aëris è Recipiente exsucti condilatatio secundùm Tandem aqua in breviori crure CD, partim tinuò augebatur. ambientis aëris extractione, partim bullae majoris in suprema siphonis parte expansione, ad pedalem circiter altitudinem fuit reducta. Unde aquae effluxus è longiore crure cessavit, & quae in eo reliqua erat, suspensa haesit. Externo tamen aëre in Recipientem intromisso, is se in siphonem per exiguum foramen B insinuavit; & incumbentem aquae cylindrum in specie bullarum pertransions, se aëri summitatem siphonis jam antea occupanti associavit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
