# Technica curiosa 169-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/169-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/169-2

ANNOTATIO. Ihi videtur, aërem exili siphone inclusum, & aqua in vase conNtenta, cui immersum erat siphonis crus brevius, refrigeratum, & condensatum, fuisse versus summitatem retractum, ob idque aquam vasis subsecutam, vel ob metum vacui, vel ob externi aëris aquae vasculi incumbentis pressionem, vel obutrumque. Sed de hac re iterum infrà suo loco. CAPUT XXXVIII. EXPERIMENTUM XXXVI. Aër in Recipiente ponderatur intra Aër in Revitream bullam. cipiente Anglicano VRream bullam fieri curavit ad flammam lampadis, magni-ponderatudine est figuris originis immel nisi quod ea igno tubos cum strectite. simo osculo esset instructa. Dictam bullam calefecit; & rarefafacto atque expulso magna ex parte aëre, osculum hermeticè sigillavit. Justissimae deinde bilancis lanci uni imposuit, alteri verò lanci plumbeum pondus aequilibrium faciens adjecit. Demum bilancem Recipienti inclusit, & vas occlusit solito more.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
