Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 170
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm jam bilans in Recipiente quoque aequilibrata haereret, antiam exercuit. Vix duabus aut tribus ex suctionibus factis, bilanx aequilibrium suum perdidit, &lanx cum ovo descendit, idque eò magis, quò magis Recipiens exhauriebatur. Cessante exantlatione, &aëre externo sensim irrumpente intra vas, sensim bilanx aequilibrium suum recuperabat. Quo facto, bilancem è Recipiente iterum deprompsit, &tribus quartis grani unius partibus lanci, in qua plumbum erat, injectis, simul omnia, ut priùs, vasi immisit, vas occlusit, aërem exhausit. Eo exhausto, observavit quòd quantò magis aër exugebatur, tantò vitrea bulla propiùs ad aequilibrium eum adverso pondere accederet, usque dum tandem bilunx ad horizontalem rursus situm deducta est: ad quem tamen situm (ut ex alio Experimento comprobavit) eam deducere non potuit quartâ grani parte ei lanci adjectâ, cui plumbum insidebat. His peractis, bullam è Recipiente iterum deprompsit, tubulum exilem hermeticè antea sigillatum aperuit, aërem intromisit, aërem plenam Recipienti iterum immisit, aërem de more è Recipiente extraxit; &comperit, bullam plumbo alteri lanci imposito non ut antea praeponderasse. Hinc colligit, clarum esse, hujus suae, Machinae ope ut alia vulgò corpora, aërem quoque ad bilancem expendi posse, idque in naturali atque usitata consistentia, &nequaquam condensatum. Loco praedictae bullae, vesicam agninam aëre semiplenam, &collo obligatam, lanci imposuit, &clauso Recipiente aërem extraxit; comperitque quòd licet ad exsuctionem aëris incarceratus intra vesicam aërita se expanderat, ut vesicam paenè rumperet; hic tamen adeo rarefactus aër lancem manifestè deprimeret. II. Cùm aliquando bulla vitrea praedicta esset Recipienti inclusa, &antlia diutiùs ac vehementiùs agitaretur, ut meliùs constaret quid in hoc Experimento à medii tenuitate exspectandum esset; scem contis tuet aes bulis incretatis se antes istius pilium perficiegeret, &grandius fragmentum lateribus Recipientis illideret, tanto cum impetu, ut multa in frustilla comminueretur.