# Technica curiosa 171

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/171

ANNOTATIO. X hoc colligit Auctor, quàm densae & arctae texturae sit vitrum, cùm tenuissima dictae bullae cuticula adeo fuerit aëri rarefacto ac dilatato impenetrabilis, ut is per poros vitri elabi non potuerit, sed coactus fuerit diffracta vitri compuge exitum quaerere, non obstante longo satis temporis spatio ad elabendum per poros. Inquirit hic Auctor, an vitrum poros habeat, & liquores inclusot aliquando transmittat. Sed ea de re infrà suo loco disseremus. Varia alia Experimenta de modo aëris pondus examinandi, & proportionem inter gravitatem aëris, aquae, & hydrargyri inveniendi, de quibus fusè hîc Auctor, omitto. Aliqua tamen infrà suo loco referam. CAPUT XXXIX. EXPERIMENTUM XXXVII. Lux subita aliquando in evacuato Recipiente apparet. Lux subita Ultus est hoc loco Auctor in enarrando quodam phaenoaliquando Ameno, quod subinde in evacuato Recipiente, tum majore, apparet in tum minore apparuit, lux videlicet subita, quae tamen fulguris in- Recipiente Anglicano. star statim disparuit. Nec tamen omni tempore comparuit, nec aliis eandem videre cupientibus ostendere potuit. Inquirit nihilominùs ejus rei causam. Et postquàm multa dixit, adhuc dubius haeret. Consultius ergo judicavi, totum Experimentum, utpote non magni momenti, silentio involvere.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
