# Technica curiosa 178

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/178

CAPUT XLV. EXPERIMENTUM XLIII. Liquores tepidi in evacuato Recipiente sponte ebulliunt. Quam aliquamdiu bulliendo effervescere fecit accuratissiAmus Auctor, ut eam per calorem à latente aëre liberaret, quem in communiaqua latere dubium non est. Vitream deinde phialam quatuor propè unciarum aquae capacem, propemodum implevit, & parvo Recipienti librae aquae capaci immisit, cùm adhuc tepida esset; operculoque superlutato aërem exhausit. Ad primas duas suctiones nihil mutatus fuit liquor; nec tertia etiam suctio multò plus effecit; ad quartam tamen & reliquas deinceps aqua in phiala ebullire visa est, quasi vehementi igni admota fuisset, adeoque, ut summitatem phialae supergressa aqua efflueret, & aliquamdiu effervescens permaneret. Prosecutus deinde ulterius hoc Experimentum, observavit quòd aliquando post primam ebullionem multas aëris exsuctiones iterare fuerit coactus, antequàm liquor rursus ebulliret: aliis autem temporibus quòd quotiescunque clavis epistomii, ut aër ex Recipiente in Cylindrum transiret, inverteretur, recrudesceret effervescentia. ANNODis

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
