Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 18
Unproofread scanNot analysed yet
cuabat. Evacuatum diligenter communit contra aëris ingressum, &conservat in adventum spectatorum, quibus Recipientis evacuationem exhibere cupit. Quibus praesentibus, imponit Recipientem C, seu aëre, seu aquâ plenum, orificio D, tubi CD cacabi, repletis priùs aquâ vasculis EF, &GH. Aperit deinde clavem Icacabi, &clavem Recipientis E; &statim cacabi inanitas prolicere ad se incipit aërem aut aquam Recipientis. Interfui ego, cum totum vas Caquâ repletum imponebatur cacabo. Quamprimùm ergo apertum fuit epistomium utrumque, Recipientis inquam E, &cacabi evacuatorii I; simul delabi coepit aqua Recipientis in cacabum, simul è cacabo ascendere in Recipientem bullae infinitae, &radii quidam lucidissimi, &frequentissimi; &post longam agitationem ac luctam bullarum cum aqua, adhaerebant illae uni Recipientis lateri lucidissimarum perlarum instar; nec cessavit hic aquae &bullarum, radiorumque conflictus, quàm diu duravit aquae in subjectum cacabum vel lapsus, vel attractioPost horam integram, cùm necdum detracta aut delapsa fuisset aqua, remotum fuit à cacabo vas C, epistomio ejus E priùs clauso; &aquae limpidissimae vasis X, ut aliàs, impositum, ut in Figura V. apparet: &nihilominùs aquam fontis instar irrumpentem cum tumultu &spuma spectavi, quamvis non tantâ copiâ ut antea in Experimento praecedenti, quando per antliam fuerat extracta aqua ex vase C. Eidem huic spectaculo interfuit P. Cornaeus. Quod cùm accuratè descripsisset in Curriculo Philosoph. lib. 4. Physic. Disput. 3. quaest. 4. sect. 2. dub. 4. circa finem; haec adjungit verba: Res mira? statim incipit aqua Recipientis concitari, corpuscula quadam sursum deorsum agitare, bullulas &perlas parvas magna copia ad unum Recipientis latus congregare, &per epistomium in cacabum deorsum detrahi. Hoc verò vel maximè ad praesens nostrum institutum fuit, quòd toto tempore (per horam penè duravit) quo aqua deorsum meat, continui aëris quasi radii &stricturae, &flammula visibiles, eaeque plures per medium undae defluentes, sursum eluctantur, idque visibiliter, &in spumam ac bullas manifestas desinunt, &ita superiorem rarem Recipientis regionem successivè occupant. Hic tamen aër tam etrarus ac tenuis, &tantam violentiam patitur, ut quando Recipentis epistomium apertum aquae immergitur, ea tunc aqua eodem impetuirruat in Recipientem, quo irruere solet tunc, cùm Recipiens ab aëre per antliam fuit evacuatus; hoc uno excepto, quòd non eandem aquae copiam admittat, sed plus spatii ab aqua liberum retineat. Haec ille.