Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 187
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. D Experimenti substantiam sufficit una ex dictis fistulis, dummodò longior sit quàm CP, hoc est, superet tres palmos cum novem digitis: sed ad omnia phaenomena quae recensebo, visu percipienda, requiruntur plures cum dictis conditionibus, nempe aliae aliis longiores, capacioresque, &diversarum formarum. §. III. Quae Phaenomena in hoc Experimento sint hactenus notata. Phaenomena porrò praecipua, quae hactenus à diversis, variis Experiin locis ac temporibus notata fuêre, sunt sequentia; quae etiam in menti Phanomena Magia 3. Part. lib. 7. Syntagm. 1. Cap. 4. §. 1. recensui. Sariae. I. Statim ac digitus ab inferiore fistularum aquae &argento vivo immersarum ore amovetur, in omnibus fistulis longioribus quàm trium palmorum &novem digitorum, subsidit Mercurius iis inclusus, &deserit superiores partes A, B, D, E, F, effluitque per inferiora ora N, O, Q, R, G, ut ad oculum patet, &auctus in vase subjecto Mercurius indicat. Non tamen totus è fistulis Mercurius effluit, sed ad certum solùm spatium descendit: quod ubi attigit, assurgit iterum nonnihil, iterumque subsidit, idque aliquoties; ac tandem post aliquot vibrationes quiescit, manente parte superiore fistularum vacua ab ipso, inferiore verò usque ad certam altitudinem plenâ eodem II. In omnibus fistulis, cujuscunque longitudinis, capacitatis, sputat, dummodo breviores, non sinceribus pallis de nomen d. gitis, descendit Mercurius, eodem tempore &loco, ad unum communem Horizontem, id est, ad unum communem terminum, seu lineam Horizonti parallelam, v. g.