# Technica curiosa 191

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/191

Zucchio credimus, id est, digitus vixsentit majus pondus quàm solius fistulae: cùm tamen, quando in superiore parte fistulae est aër ab initio relictus, & infra eum solùm tripalmaris Mercurius, hic gravitet supra digitum. Magnanus tamen ait, se hujus rei experientiam fecisse, & nil gravitationis majoris in secundo casu deprehendisse. Si tamen in fistula sunt plùs quàm tres palmi Mercurii, gravitat is supra digitum. XIII. Si fistulam longiorem, tripalmari Mercurio intra eam pendulo instructam, supposito priùs digito inferiori orificio, fistulam invertas (obstructo semper manente dicto orificio) ita ut Mercurius ad fistulae verticem deorsum fluat; sentitur adigi & rapi violenter intra ipsam fistulam digitus, ita ut caro ejus introrapiatur, sicut caro rapitur intra cucurbitulam medicam condensato intus aëre qui antea rarefactus erat. XIV. Si fistula dicto modo clausa digito atque inversa, inclinetur & mergatur sub aquam ad unum sive duos palmos, situ quasi horizontali, ita ut os ejus digito adhuc clausum aliquantò altius sit quàm oppositus vertex, ad hoc ut ad eum verticem quasi ad locum inferiorem totus colligatur Mercurius; amoto digito, statim ingreditur aqua, & totam fistulam implet ad Mercurium usque: & tunc quando antea subingressum fuerat aliquid aëris, erumpit ille statim in bullam unam aut plures, & manifestè per aquam evolat: si autem nihil aëris fuit ingressum, nihil erumpit. XV. Si pisciculi alicujus vesicula subtilis ita comprimatur digitis, ut nihil aëris retineat intus, & mittatur in fistulam dum est plena Mercurio absque aëre, & fistula digito superposito claudatur, & invertatur, deponaturque in subjectum vasis Mercurium, modo suprà dicto; tunc antequàm amoveatur digitus ab inversae fistulae ore, erumpit in altum vesicula, cedens gravitati Mercuri majori in specie, ascenditque ad fistulae verticem: ac tum amoto digito, ut Mercurius de more subsidat usque ad consuetum Horizontem OP, vel certè si fistula in vertice instructa est cavo globulo, ut est fistula QD, donec superior globulus vacuetur, saltem usque ad medium; vesicula innatat residuo Mercurio, & turgescit quasi distenta ut priùs erat.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
