Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 193
Unproofread scanNot analysed yet
ri parte altitudinem pedum duorum, &septem partium viginti quatuor proximè, mensuratam secundùm perpendiculum supra superficiem hydrargyri iu scutella subjecta contenti; quantacunque pars tubi in scutella immersa esset, &quantacunque extaret. Addit, quòd adhibito tubo stricto quidem, sed qui in parte superiori dilataretur instar lagenae, quae octodecim libras hydrargyri contineret, eoque debito modo impleto, atque disposito, ut fit in aliis tubis, relinquebatur tota ista lagena ab hydrargyro vacua, cum parte superiori tubi, donec illud in inferiori parte sub altitudine praedicta pedum duorum &septem partium viginti quatuor quiesceret. Valerianus Magnus in Demonstratione oculari de Vacuo, ax, quòd inferior pars fistulae, longior cubito uno, visitur plena Mercurio. Idem in Disputatione Theologorum Varsaviensium ait, quòd Mercurius, erectus à superficie Mercurii, stat in fistula, cujusvis magnitudinis, altus quinque partes quartas ulna Varsaviensis. Idem repetit in Parte 2. Demonstrat. Ocularis de Vacuo. P. Paulus Casatus vocat staturam Mercurii suspensi ulnam, sed non determinat quanta aut quàm alta sit. Dn. Pererius in Experimento Gergoniae in Gallia facto, in venit in horto Mercurium elevatum intra fistulam pollices 26, &lineas 32, ut vidimus suprà Phaenom. 5. Joannes Pecquetus in Dissertat. Anatom. de Circulatio. sangu. refert, in simili Experimento, facto à Robervallio (quod cap. 3. referemus) hydrargyrum haesisse ad altitudinem 27. pollicum. §. VI. Quis sit primus praedicti Experimenti Auctor. ExperiAd primum Auctorem praedicti Experimenti quod attinet, mente Toreum sibi honorem attribuunt Itali, &Galli. ricelli ani Valerianus Magnus Italus in Opusculo suo de Vacuo, ait, se quis sit primus Auctor exhibuisse illud Varsaviae in Polonia Anno 1647. mense Julio, coram Serenissimo Rege Uladislao IV. &Ludovica Maria Regina, ac deinde iisdem jubentibus coram multis Theologis ex diversis Religionum Ordinibus ad id spectandum &examinandum dum Rege de Regius vocatis. Cuius oceatione etiam, dictum, c de re Opusculum, eodemque anno, 12. Julii scripsit, &publicavit. Sed à plerisque contradicitur Valeriano, cùm constet certò, id jam ab Anno 1643. fuisse in Italia vulgatum, &eodem Anno Romae ac Florentiae celeberrimas inter eruditos ea de re viguisse controversias, ut testatur Dn. de Roberval Gallus, in Epistola ad Nob. Virum Dn. des Noyers, datâ Parisiis 32. Kal. Octob.