# Technica curiosa 194

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/194

Anni 1647. his verbis: De Vacuo, quod in rerum natura facilè dari permulti autumant, adducto ad id comprobandum nobili experimento hydrargyri tubo inclusi, modo qui jam omnibus satis notus est, ignoscat mihi R. P. Capuccinus Valerianus Magnus, si dixero, illum parum candidè egisse in eo Libello, quem de hac re in lucem nuperrimè emisit Mense Julio hujus Anni 1647, dum celeberrimi hujus Experimenti ille primus Auctor haberi voluit; quòd certò constat, jam ab Anno 1643. in Italia vulgatum fuisse, ac ibidem, praecipuè verò Romae, atque Florentiae, celeberrimas inter eruditos de ea re viguisse controversias: quas non potuit ignorare Valerianus, qui circa eadem tempora illis in Regionibus degebat, & cum doctis conversabatur. Habeo ego Epistolam, quam Clarißimus Vir Evangelista Torricellus, Magni Ducis Hetruria Mathematicus, misit Romam ad amicum suum Doctissimum Virum Angelum Ricci sub finem anni 1643. Italicè scriptam: quae nihil aliud continet quàm controversiam inter duos illos Viros egregios, qui (quod ferè de omnibus accidit) de tali Experimento diversa sentiebant. Ea autem Epistola, cum quibusdam aliis, ab ipso Ricci missa est Rarisios ad R. P. Mersennum Ordinis Minimorum, sub initium anni 1644: qui eo ipso anno Romam profectus est, ubi & Valerianum aegrotantem tunc invisit, & cum eo quaedam nostrorum opera recens edita communicavit. Sed & in eadem Epistola ex discursu apparet, minimè novum tunc fuisse illis Experimentum, sed iam multoties repetitum. Tentatum quidem illud fuit ab ipso Mersenno statim post acceptam Torricelli ac ea re Epistolam; verùm defectu tubi ad id satis apti nihil tunc fieri potuit. Ac non multò post ipse in Italiam profectus est, atque obiter Florentiae apud Torricellum vasa & tubos praedictos vidit, & contrectavit. Idem autem reversus sub finem anni 1645, rem omnem vulgavit. Dig gavit. Neque tamen eo anno, aut sequenti, tubos aptos Parisiis recuperare potuit, tum quia ibi tales non fabricantur, tum etiam quia ipse toto ferè eo tempore per Meridionales Regni Gallici partes peregrinatus est. Tandem ergo idem scripsit Rhotomagum ad Amicos suos: ibi enim celeberrima habetur vitri & crystalli officina. Sed antequam is inde tubos haberet, vulgatum fuerat & ibidem Experimentum, ac plurimis modis cùm privatim coram Amicis, tum publicè coram Eruditis multoties exhibitum à Nobilissimo Viro D.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
