Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 196
Unproofread scanNot analysed yet
Romae non vidi, neque unquam novi ex nomine Angelum Ricei: Florentiae Evangelistam Torricellum nec vidi, nec nomine tenus unquam cognovi: non quia Viris illis desit claritas nominis, sed quòd ego sim obscurus illis. Florentia habui commemorationem frequentem etiam cum Serenißimo Principe Leopoldo de pertinacia Peripatus in sententia Aristotelis contra ipsum visum, &tactum: imò quaesitum ibi, an consultum foret meae Philosophiae, si ex illa Civitate, sub auspiciis Serenissimi Ducis Hetruriae, prodiret in lucem; nec tamen aliquando sonuit mihi in illa Vrbe vox ista, Vacuum. Romae Admodum R. P. Mersennus anno 1645 nil mecum contulit de hoc Experimento. Caeterum nil de hoc Experimento vidi aut typo, aut scripto exaratum, aut per epistolam inter Amicos communicatum. Consilium ergo de superanda impossibilitate Vacui incidit mihi apud Galilaeum, quòd aquae nequeat per attractionem ascendere in fistula ultra cubitum decimum octavum; &ab usu librae Archimedis, quam Cracoviae anno 1644 dono accepi à Tito Livio Buratino, Viro erudito in Mathematicis &c. Attexit deinde duo fragmenta Epistolarum, alterum Admod. R. P. Simpliciani, Ordinis Capuccinorum Commissarii &Procuratoris Generalis in Urbe; alterum Adm. R. P. Petri Martyris Vistarini Doctoris Theologi Ordinis PP. Dominicanorum; qui ex Italia scribentes laudant Opusculum de Vacuo à se conscriptum, nec ullam faciunt mentionem, aliorum quibus notum sit praedictum Experimentum. Enumerat &alios multos, qui Demonstrationem suam tanquam novam legerint, atque laudarint. Tandem concludit Epistolam Apologeticam his verbis, Dominum de Roberval alloquens: Ignoscit ergo Tua Prudentia Valeriano, si id quod suopte judicio adinvenit, &perfecit, ignoravit fuisse priùs factitatum ab aliis. Meus textus accipit privatam scientiam de hoc arcano, cujus non me dico auctorem. Sum fortassis primus qui eam typo publicam feci, distractis exemplaribus per majorem melioremque Europae partem: non aucupaturus laudem à demonstrato Vacuo, sed praeparaturus duriora Temper aeterum lume Periperentes den ingentiae ad gelehren leuem nos. nùs acerbè Philosophiam meam, luci proximam. Dominus de Noyers vidit allegata documenta, scilicet librum Galilaei, libram Archimedis, tubos ligneos, epistolas duas: testis insuper oculatus omnium, quae hic IVarsaviae contigere in demonstratione vacui.