# Technica curiosa 199

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/199

Quoniam verò cylinder aquae, suspensus in fistula, habet in longitudine ulnas infra octodecim; cylinder verò Mercurii stantis in fistula, longus est supra unumulnam; deprehendi, cylindrum aquae esse terdecies longiorem cylindro Mercurii, permutata proportione gravitatum Mercurii, & aquas Talis est facti historia. §. II. Experimenti in Gallia exhibiti historia ex Domino de Robervallio. Arrat hic in Epistola citata, Virum Nobilem Dn. de Paschal Rhotomagi exhibuisse hoc Experimentum beneficio aquae & vini, in tubis quadraginta pedum, ex crystallis mirâ arte fabricatis, atque ad malum navis alligatis, quod machinis ad id paratis ita libratum erat, ut & attolli & deprimi ad usum requisitum facilè posset. Occasionem verò, cur ad tantam fistularum altitudinem recurrerit, fuisse, quòd cùm viderent Viri docti, hydrargyrum in praecedenti Experimento ita in tubo descendere, relictâ superiori parte vacuâ, ut tamen semper occuparet in inferiori parte tubi altitudinem pedum duorum & septem partium viginti quatuor proximè, mensuratam secundùm perpendiculum supra superficiem hydrargyri in scutella subjecta contenti, quantacunque pars tubi in scutella immersa esset; illi in diversas sententias abierint, interque eos nonnulli Peripatetici asseruerint, in tubi parte superiore ab hydrargyro vacua esse quosdam spiritus ex hydrargyro evaporatos, qui rarefacti partem illam implerent, ut laboranti Naturae vacuum abhorrenti succurrerent. Hos igitur ut erroris manifestò argueret dictus Dn. de Paschal, Curavit (inquit Dn. Robervallius) duci ex crystallo tubos quadraginta pedum, eosque malo alligari, & machinas instrui, ut jam dixi: constitutoque die, ac loco amplißimo in area officinae VitriaAdfueriorum, invitavit omnes ut adessent, mira conspecturi. runt iunt de Materet autem permeantum, sedere sentes hae se ruscant cal.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
