# Technica curiosa 2-4

Kaspar Schott, Technica curiosa, EPILOGUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/2-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/2-4

LIBER SEPTIMVS. MARABILIA GRAPHICA, sive NOVA, AUT RARIORA SCRIBENDI ARTIFICIA. PROOEMIUM. lvinum munus est, loqui; hoc est, latentes animi conceptus, cogitata sua omnia, omnes affectus ac desideria interna verbis exprimere, ac propè adstantibus indicare: divinius, scribere, hoc est, paucis litterarum notulis easdem cogitationes suas atque affectus, verbaque ipsa, & suas omnes actiones, gestus, ac nutus, non propè modò adstantibus, sed longè dissitis manifestare, ac posteris quoque transmittere: divinissimum, uno & eodem idiomate loqui, uno characteris genere scribere, nationum omnium populis, quantumvis diversâ & loquendi & scribendi ratione utentibus. Horum postremorum primum Apostolis olim, paucisque subinde Apostolicis Viris fuit concessum, ingenti miraculo: qui verò Naturae viribus id praestiterit, aut praestare attenta verit, inventus est hactenus nemo. Alterum tentarunt quidem multi, at qui olim id praestiterit, scio nullum. Nostro hoc tam erudito saeculo non unus illud idem tentavit, nec unus tantùm ad exitum feliciter perduxit. Paucos quos scio, indico. Primus est P. Athanasius Kircherus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
