Latin
CAPUT VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 2-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. De Scriptoria artis prima inventione seu origine. DISQUISITIO PHYSIOLOGICA. §. I. Scriptoriae artis inventum divinum. CCriptoriae artis inventum tam mihi semper visum est ingenio Sporis artis praesum, &admirandum, ut non hominum, sed ipsius DEI sapien stantia. tissimi divinissimum donum judicarim. Quid enim magis ingeniosum, ac mirum, quàm tam pauculis litteris (quae in nullo ferè idiomate, si Chinense excipias, vigesimum &quartum transcendit numerum) tam varia in tam variis linguis vocabula conflare, quibus innumerabiles inter nos animi conceptus, voces, res exprimas? Quid mirabile magis, quàm litteris in vocabula concinnatis, ac lectis, legentes mentem capere absentium, quantocunque temporum &locorum inter vallo distantium? Verissimè ergo dixit D. Basilius Epist. 55. magna semper quidem &multa sunt Domini nostri dona &c. unum verò quod inter maxima reputari potest, hoc est, quòd quàm longissimè propter locorum distantiam sejunctis per litterarum alioquium mutuò coalescere dedit. Verissimè Diodorus Siculus lib. 12. Bibliothecae. Cui tanta ingenii facultas suppetit, ut dignis laudibus litterarum disciplinam institutionem se prosequi posse confidat? quibus solis vitâ defuncti viventibus commorantur; tum quos longissima procul terrarum intervalla L2B 2 hementiae secernitus cernens, plere agunt, sese mutatis melius sentes. nuntiis salutant, visunt, cum absentibus amicis tanquam praesenti consuetudine, mutuis colloquiis perfruuntur, &caetera quae sequuntur. Omitto alias gravissimorum Auctorum sententias, in litterarum &scriptoriae artis encomium prolatas, quarum nonnullas adducit P. Hermannus Hugoopusc. de prima scribendi origine in praefat. Hinc Hebraei, scriptoriae artis admiratione capti, eam appellant 577 dikduk, hoc est, subtile inventum, ut observat Petrus Gregorius Tolosan. lib. 16. Artis Mirabil. cap. 11.