# Technica curiosa 2-6

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/2-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/2-6

Et ne dilaberentur ab hominibus, quae ab eis inventa videbantur, aut antequam ad notitiam venirent, deporirent; cùm praedixisset Adam exterminationem rerum omnium, unam ignis virtute, alteram vero aquarum vi ac multitudine, foreventuram; duas facientes columnas, aliam quidem ex lateribus, aliam verò ex lapidibus, in ambabus quae invenerent conscripserunt: ut etsi constructa lateribus exterminaretur ab imbribus, lapidea permanens praberet hominibus scripta cognoscere, simul & quia latoralem aliam posuissent. Qua tamen lapidea permanet hactenus in terra Syria. Haec Josophus, & multi alii ex ipso. De scriptura Cham dicetur S. sequenti Quartò. Altiùs ascendunt nonnulli Hebraei, dicentes Adamum divino spiritu afflatum composuisse psalmum 91. psalterii Davidici, in gratiarum actionem pro recenti creationis beneficio. Dictum psalmum Chaldaicè sic inscriptum legimus: Laus & Canticum, quod dixit homo primus pro die Sabbathi. Beatus quoque Apuadeas rapto, primo duos psalmos seu Cantica scripsit ab Adamo composita: unum postquàm vidit creatam Evam; aliud poenitentiale post peccatum ab Adamo & Eva dictum. Utrumque transcribit Nierembergius lib. 2. de Origine sacrae Scripturae cap. 13. ex regia Bibliotheca manuscriptorum S. Laurentii in Escuriali, ubi B. Amadei Apocalypsis servatur. Omitto quae alii referunt de aliis libris ab Adamo conscriptis, ut sunt liber de Revelatione Adae, de Genealogia filiorum & filiarum ipsius &c. conficti enim fuerunt ab haereticis, ut docet Epiphanius in Panario, & D. Augustinus contra Faustum. Haec de scripturis & libris, qui ante diluvium extitisse dicuntur: de quibus quid sentiendum nobis videatur, patebit ex dicendis infrà §. 12. Interim qui volet, videat P. At hanasium Kircherum in Obelisco Pamphylio lib. 1. cap. 1 & in Oedipo Aegyptiaco Tom. 2. Classe 2. cap. 1. fusè agentem de prima litterarum origine, earumque inventoribus, & libris ab ipsis conscriptis. §. V. Videtur, ante Moysen fuisse litteras, & usum scriptionis. Scriptoria DOst diluvium quoque, diu ante Moysis tempora, litteras fuisse turs ante A & scriptionis usum viguisse, multa probare videntur. Nam Moysen.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
