Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 202-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. Eltubis quem Dn. Bertus adhibuit, non fuit centum pedum longitudinis, vel plus aquae effluxit ex eo, quàm quantum decem circiter pedes antea repleverat, ut P. Kircherus ait; alioquin Exp. rimentum Bertianum neque aliorum in simili re Experimentis, neque veritati congruit. Mendum ergo esse oportet in P. Kircheri narratione. §. IV. Experimenti in Italia exhibiti historia ex P. Emanuele Magnano. Romae erat P. Emanuel Magnan, in celebri sanctissimae Trinitatis Conventu Minimorum in Monte Pintio, cùm à Domino Berto predictum Experimentum exhibebatur; at praesens non spectavit, detentus aliis Ordinis sui negotiis: explicatum tamen ei fuit ab ipsomet Auctore, exhibente etiam schema quod hîc apponitur, &scriptum quod de dicto Experimento exaraverat, bis terque legente, &sedulò exponente. Qua ex relatione fidelissimè, &magis explicatè, quàm P. Kircherus, ac P. Zucchius, illud depingit simul schemate, ac verbis describit sequentibus. Eximius Vir quem dixi, Gaspar, plumbeam fistulam oblongam, ut AB, erexit foris ad parietem domesticae turris, in qua scalae sunt; &constabilivit adhibitis funibus, aptisque confibulis. Longitudinis, ingenuè dico, non memini examußim; sed scio palmos habuisse ampliùs (videlicet parùm ampliùs) quàm quadraginta. Os fistulae superius A respondebat uni è fenestris quas habet turris; os verò infimum B non multùm à terra extabat, clavi aenea seu epistomio R munitum, &quidem intra cuppam EF ad id muneris aptatam aquâ plenam.