# Technica curiosa 204

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/204

Memini quidem, numerum hunc fuisse cubitorum, sive ut Hetrusci vocant, brachiorum; quia is numerus, & ea mensura erat, ad quam tunc ex observatione facta à Galilao dicebatur adscendere posse aquam in antlia. Alterâ die tentatum est alio modo Experimentum; videlicet fistulae majori hactenus dictae, foratae prope A ex latere, tubulus plumbeus recurvus AS, convenienti munitus epistomio G, copulatus est, & stanno solidatus. Tum omnia impleta sunt, aquâ ut priùs infusâ per C; & imposita cochlea D; ac insuper os tubuli S, unà cum ejus epistomio G, demissum est in vas HI super fenestra depositum, aqua plenum, ne videlicet ullus quoquo modo pateret aditus externo aeri per epistomium G, aquâ, ut dicam statim, recedente atque effluente per epistomium R: isto enim reserato, effluxit ut priùs aqua usque ad signum L, ut patuit ex priùs facto signo altitudinis aqua in cuppa EF. Hoc facto, & clauso epistomio R, reseratum est epistomium G: ac tunc resorbuit aquam tubulus continuè subministratam à vase HI, donec tandem spatium totum impletum est, & fistulae supra L, & lagenae, ac tubuli; excepto quòd apparuit aëris bulla quaedam majuscula sub osculo C. Cujus quidem bullae spatium cùm aliqui putarent esse vacuum; deprehensum est, esse revera plenum aere, eò quòd erecto paululùm tubulo AS, simul cum vase HI, ut aqua ejus altior esset quàm C, & sic posset è superiori loco immitti suo pondere per A in lagenam, totamque replere, quia priùs videbatur non potuisse sorberi: sed nihil aquae potuit ultrà immitti; adeoque constitit, spatiolum illud supradictum sub C non fuisse vacuum, sed revera plenum; & bullam esse aëream, aut ut aliqui potiùs volebant, aetheream. Hactenus relatio Magnani, ex ore & scripto Domini Gasparis Berti, Experimenti hujus Auctoris.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
