# Technica curiosa 208

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/208

Tum vesicâ suillâ texit, & arctissimè clusit, hiatum GH, ita ut tubulus IK emineret extra foramen in suilla vesica tactum, nihil tamen aëris intra lagenam per opertum hiurum, praeterquam per osculum Itubuli, irrepere posset. Clausit quoque, & arctè contra aëris ingressum munivit, canaliculum D, oppanso suillae vesicae segmento. IV. Jussit famulum obturare inferius tubi orificium B digito: ipse verò per apertum tubuli superioris orificium I, infudit hydrargyrum tam diu, donec eo impleretur vasculum EF; & eodem ad latera vasculi defluente, ac descendente, tubus AB, lagena CD, tubulusque IK penitus usque ad summitatem I. V. Dictum osculum I obturavit suillâ membranâ; orificium B digito adhuc obturatum jussit immergi intra hydrargyrum alium, vasculo LM contentum, ut in praecedentibus fuit factum; tandemque retrahi digitum, ut reseraretur orificium B. VI. Quo facto, primùm Mercurius in tubulo IK contentus descendit usque ad summitatem vasculi EF. Deinde descendit Mercurius omnis è tota lagena CD, ita ut solùm vasculum EF maneret plenum. Demum descendit quoque pars aliqua è tubo AB, & post aliquot vibrationes haesit elevatus ab LM usque ad signum NV. g. ad altitudinem viginti septem circiter pollicum. Ex quo Pecquetus arguit externi aëris cum interno Mercurio aequilibrium; quod nos infrà examinabimus. VII. Acu subtilissimâ perforavit vesiculam, quae canaliculum D obturabat, ut nonnihil aëris externi ingrederetur intra lagenam CD: statimque coepit Mercurius tubo AB contentus paulatim descendere, donec totus ex ore B in subjectum vas LM defluxit; Tum Mercurius quoque vasculo EF contentus, ascendit intra tubulum KI, donec ad viginti septem pollicum altitudinem pervenit. Ex quo Pecquetus probat tam virtutem elasticam seu dilatativam, quàm compressivam aëris, ut qui dilatatus depressit Mercurium NB, & condensatus elevavit Mercurium vasculi EF intra tubulum KI, donec ad aequilibrium reduxisset. Quae nos infrà examinabimus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
