Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 210
Unproofread scanNot analysed yet
de Vacuo) ac tum, quoties ambo illi liquores simul plus ponderabant quàm altitudo pedum duorum, &septem partium ex viginti quatuor solius hydrargyri; aut quàm altitudo pedum triginta unius, &unius nonae solius aquae (quod eodem recidit) toties posito in scutella subjecta mero hydrargyro, ambo liquores in tubo sic descenderunt, ut hydrargyrus quidem inferiorem tubi partem supra scutellam occuparet, secundum altitudinem quae minor esset pedibus duobus, &septem ex viginti quatuor; supra hydrargyrum extaret aqua, quae altitudinem hydrargyro deficientem siccompensaret, ut ipsius aquae altitudo contineret tredecim, &quatuor ex septem, partem altitudini hydrargyri deficientem: tum supra aquam reliquum tubi remaneret veluti vacuum. Et quanquam ad hanc observationem adhibitus publicè fuerit tunc tubus quindecim pedum; tamen illa postea in tubis quoque quatuor aut quinque pedum facta est aequè eleganter: namque ad hoc sufficit, ut dum initio hydrargyrum in tubum infunditur, illud non impleat quidem totum tubum; at idem altitudinem obtineat majorem pedibus 2, &Ex, reliqua verò pars tubi aqua repleatur: sic enim res semper bene habebit, modò in scutella subjecta sit merum hydrargr rum.