Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 213
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIONES. Dem cum proportione eveniet, si loco Mercurii ponas aquam, &loco aquae affundas oleum ipsi aquae; vel si quos vis alios duos liquores adhibeas, dummodò non commiscibiles sint, &inaequalem in specie gravitatem habeant. II. Ratio eadem est hic, quae in priori Experimento. Nam pondus aquae incumbentis Mercurio in externo tubo ALB, premit ipsum deorsum ab EF usque ad GH: hic autem pressus, atque ab externo tubo aliquantulum extrusus, subit in tubulum interiorem, atque inconscendit, donec in C fiat aequalitas secundùm libramentum interni Mercurii IC, cum externo GBH simul cum aqua GHLA. Multa alia similia Experimenta, à diversis facta, omitto, quoniam haec quae attulimus hactenus, instituto nostro abundè satisfaciunt. Ad Examen igitur enarratorum Experimentorum progredimur.