# Technica curiosa 216

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/216

CAPUT I. PRAELVDIUM I. Aeri in quo vivimus, varia rerum effluvia insunt. eris nomine quid intelligamus, sophis aequè ac asophis noAtum est; spatium videlicet illud fluidum ac pervium, quoc Terraqueum globum circumdat, & ad coeliusque Lunaris confinia extenditur; quod loca omnia, seu in Terra, seu in Aqua, seu intra Terram & Aquam, quae nullo spectabili expleta sunt corpore, replet, ipsosque adeo corporum poros, saltem laxiores, penetrat, atque insidet. Spatio huic varia permixta continuò sunt rerum variarum effluvia, seu omnis generis spiritus, terrei, aquei, ignei, è terra, aqua, igne, mineralibus, plantis, animalibus, adeoque hominum corporibus, magna semper copiâ, vi caloris seu extrinseci, seu intrinseci, resoluti, & ob levitatem adscititiam in altum evecti. Nam ut in Physica Curiosa lib. IX. cap. 1. §. 1. diximus, è rebus sublunaribus duplex spiritus, seu halitus, vi caloris solis, vel stellarum, aut etiam ignium subterraneorum, ut & calore rebus ipsis innato, extrahitur, atque in altum elevatur.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
