# Technica curiosa 22-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/22-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/22-2

III. Deinde cùm vitrum modo consueto imponebatur evacuato globo cupreo H, & aqua (revolutis epistomiorum clavibus) in globum, usque ad dimidiam praeter propter partem vitri, dimittebatur; nulla existebant, ut antea in Experimentis prioribus, bullulae, sed aqua tranquille descendebat. IV. Reseratis autem clavibus, & refixo vitro, ecce in movendo & vertendo, propter motum aquae, oriebantur aliquae bullulae in aqua, & simul aqua (quando scilicet vitrum movebatur, vel vertebatur) cum sonitu ita illidebatur ad partes vitri interiores, quasi faret dura aliqua materia, ceu lapides; ut vitrum quoque, me nesciente ex qua causa, improvise frangeretur. V. Necessitas itaque urgebat, alium talem vitreum tubum singularis spissitudinis parare, & rem priori modo probare. Quòd cùm factum, vidi in aqua ipsa, quando vitrum movebatur, seu quatiebatur, semper bullulas nasci. Imo quando vitrum vehementer sursum atque deorsum vibrabatur, vidi aquam sese in semetipsa dilatare, spatiolumque omnino vacuum constituere; interim illico aequaliter concurrere, in ipso concursu autem semper bullulam unam atque alteram in illo aquae medio nasci; in concurrendo autem magnum simul fragorem edere, quasi duo asserculi ad invicem moverentur, vel conquassarentur. VI. Ex quo manifestè ad visum patebat, in ista aquae dilatatione, seu concavitate, nihil omnino aëris, sed spatiolum ab omni aëre vacuum esse. Quod verò in ipso recursu, atque sic in medio aquae, bullula una vel altera exoriebatur, hanc puto ex vehementi attritu, seu per istum durum concursum generari, simulque nisi in vitro evacuato fuisset, esse tantae parvitatis, ut oculis minimè comprehendi possit. Oculo enim mentis & corporis percipi poterat, quando per dictam vibrationem aqua sese in seipsa disjungebat, & iterum concurrendo cum fragore conjungebat, quod nullus omnino aër in isto spatio dujuncto erat, neque esse poterat. Primò, quia vitrum, ut fieri poterat, undequaque satis erat spissum, atque clausum, ita ut omnis certè omnino excluderetur aër externus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
