Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 22-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVIII. EPISTOLA IV. Praenobilis Domini Ottonis Gerickii. IN hac Epistola respondet Humanissimus Vir ad quaesita nonInulla, quae post ultimam proposueram. Quaesita proposita, ex ipso Epistolae contextu patent. Admodum Reverende, Religiosissime, &c Colendissime Domine, &Amice perquàm care. Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae gratissimas 18 Aprilis datas accepi. Spero eandem accepisse meas ultimas, &ejusdem, &c. in quibus, uti spero, iuxta Reverendae Admodum Paternitatis Vestrae desiderium respondi. Si quid tamen deesset, fusiùs explicari poterit, &c. I. Domini Roberti Boyle Experimenta nova Physico Mechanica quod attinet, quamprimùm Admodum Reverenda Paternitas Vestra Machinae delineationem mihi communicavit, antequam Tractatulum haberem, ac legerem, respondi, antliam pnevmaticam dictae Machinae nequaquam esse idoneam ad vacuum procurandum, tum quia aquae immersa non esset antlia, tum quia pancratii subsidio minùs celeriter agitari posset. Quod Ipsemet diversis in locis fatetur, ut pag. 65. Verùm non obstante summam nostrum diligentiâ, aër externus adeo festinanter ingressus est, ut variis Experimentis frustra exploratis eadem in eodem vitro experiri desineremus, atque in magno Recipienterem de integro aggredi staueremus. Item pag. 70. in fine, &pag. 74. scribit: Quoniam vel tantillum aëris externi, quod se insinuaverat (neque enim quoquo modo potuimus omnem ei prorsus aditum praecludere) sufrecit, &c. Item in praefatione, seu in Epistola ad Nepotem, circa finem ait, se Experimentis compertum habere, adeo arduum &praeter cogitationem difficile pensum esse, aërem per inperceptibile quodvis foramen, rimamvè quamlibet vasis, compressâ atmosphaerâ immediatè circumsepti, introeuntem retrudere, ut invitâ omni operam &studio, nunquam penes nos esset, Recipiens penitus exhaurire, aut penè exhaustum, nè magis minusvè perflueret, aliquantis per conservare.