Latin
CAPUT I
Kaspar Schott, Technica curiosa 221
Unproofread scanNot analysed yet
Matrici in Hispania duci a VIO Religioso, docto, ne intili ac fide dignissimo, qui multis annis ea in urbe habitaverat, audi cur tenuisvi) aër tam est tenuis, ut nisi aliarum rerum effluviis identidem inspissetur, minùs aptus sit hominum &animalium respirationi. Quem in finem ex omnibus aedibus hominum excrementa summo manè in plateas effunduntur; circa meridiem verò, nè vestigium quidem superest ampliùs, quòd omnia in atomos &halitus abeunt, aëremque replent. Parisiis autem licet aër istius regionis purissimus alioquin sit, coenum tamen illud putidum, quo plateae urbis omnimodè conspurcantur, aëris puritatem corrumpit, eum atomis atque effluviis coenosis, foetorem coeni ejusdem redolentibus, replet. Lunares Vndecimò. Notum est, Lunam proprio lumine destitutam radii hulucere lumine Solis mutuatitio. Radii ergo ex Luna ad nos promectant, &infrigidant. manantes, illi ipsi sunt, qui à Sole in corpus Lunare directè effunduntur, &inde in Terram reflectuntur. Hi radii atomos humidos ac frigidos, ex sidere illo humido ac frigido, ad nos deferunt, uti quotidiana ac perpetua docet experientia. Quod adeo verum est, ut si inspeculo concavo, vel splendidâ pelvi, colligerentur, &inconum coarctarentur; humectarent utique, &frigefacerent impensiùs; non secus ac radii Solis simili modo collecti, vehementiùs calefaciunt. Innumera alia experimenta, quae adducere possem, omitto, &concludo, aërem atomis, hoc est, omnium rerum calore resolubilium effluviis plenum esse. Rectè ergo dictum à sensatioribus Philosophis, πανσπερμίαν quandam, seu rerum omnium seminarium esse aërem.