# Technica curiosa 227

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/227

PRAELVDIUM IV. Aër gravis est; & ponderari potest etiam intra aërem. Stendam primò gravem esse; deinde ponderari posse etCiam intra aërem. Primum probabo variis experientiis, & ratione. §. I. Probatur experientiâ aërem esse gravem. PRimò. Uter inflatus, & multo aëre, praesertim per vim intru- Aerem graSem esse, so plenus, gravior est, quàm vacuus, ut experientiâ constat, & probatur. testatur etiam Aristoteles lib. 4. de Coelo tex. 30. Idem dicen- experimendum est de pilis lusoriis, vesicis, sclopetis pnevmaticis, aliisque situmilibus Instrumentis quibuscunque, per vim intruso ac bene addensato aëre plenis. P. Jo. Baptista Ricciolus Tom. I. Almagesti Novi lib. 2. cap. Aërem ponderandi Fa5. num. 4. ait, expendisse se ad exactissimam bilancem vesicam riae praexes. bovinam, primò flaccidam, deinde inflatam: flaccidam pependisse scrupula 4, & grana quatuor; inflatam verò scrupula 4, & grana 6. Aër ergo intra vesicam constipatus habuit pondus duorum granorum. Marinus Mersennus in Phaenomenis Hydraul. Proposit. 29. asserit, se Geometris praesentibus, & adjuvantibus, ponderasse bilance Aeolopilam aeneam probè calefactam, & propemodum candentem, omnique humore destitutam, & quàm minimùm aëris continentem; deprehendisseque pondus fuisse unciarum 4, drachmarum 6, & granorum 15: postquàm verò naturaliter refrixisset Aeolopila, & aër antea vehementer rarefactus rediisset ad pristinum ac naturalem suum statum; iterum ponderasse ipsam, & invenisse pondus praecedente pondere majus fuisse 4 granis. Erat autem bilanx exactissima, quae dimidio grano perdebat aequilibrium. Calenus Galilae apud Brunfelicis. Lapilior pilum in specim. Philosophiae Cartesia. par. 3. cap. 2. in fine, sic examinavit aëris gravitatem.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
