Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Secundò, quia internus teram (si quis propter dictas ex concussione aquae exortas bullulas, aiquid tamen aëris in superiore vitri parte inesse, statuere vellet) un poterat aquam, quae naturaliter ac semper infra, non supra aëtem est, penetrare; haec enim dilatatio fit aut in fundo vitri, aut in medio aquae. Nisi itaque statueremus penetrationem corporum; &quidem aërem, materiam leviorem contra naturam, per aquam descendere, ac inferiora petere; fatendum est, spatiolum illud medium, esse vacuum. Tertiò, quòd etiam in isto spatiolo aqua dilatatae nihil omnino aëris sit, ille durus concursus cum tali fragore indicat, qui aliàs nullo modo, nisi in tali vitro evacuato, ab ullo homine excitari vel comparari potest. Quartò, etiamsi aliquid aëris ex aqua in vitro generetur, aut per conquassationem aquae, aut per vehementem attritionem; certè tamen in vitro à primo dicto descensu aqua, antequam nimirum ullus motus accedebat, verum spatium fuit vacuum; quia aqua transcendens, tranquillè sine bullulis descendere visa est. Quod Quintò ex eo confirmatur, quòd quando vitrum aquae iterum immergitur, seipsum omnino replet. utque ad restantem illam parva instar perlae sphaerulam aëris: qua non aliunde advenit, sed ex centum vel ducentis, aut trecentis bullulis istis, ob angustiam foraminis clavis in epistomiis, per attritum in vitro ipso ex ipsa aqua generatis, oritur. Denique confirmatur hoc Experimento id, quod in fine cap. 6. dictum est, aërem nimirum ex aquae attritione generari. Hactenus Auctor Experimenti.