# Technica curiosa 230-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, PARS PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/230-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/230-2

PARS PRIMA. MACHINAMENTA MOTUS PERPE TUI PHYSICO-MECHANICI. Erculeas columnas Artis Machinariae appellat nonnemo technasma, ut Libro praecedenti vidimus, quo motus purè artificialis perpetuus ac indefectibilis (quantum sublunarium rerum materia permittit) exhibeatur, ultra quas praeteritorum saculorum vela non sint provecta. Auguratur tamen, futurum fortassis aliquando tempus, quo Columbus aliquis inopino Technasmate, centrum non jam consistentiae, sed motus indefectibilis in hoc ovo contumaci detegat, mirantibus reliquis inexspectatum, licèt obvium, facinus. Non vanum fuisse augurium, sequens Pars secunda libri hujus ostendet. Physico mechanicum autem motum perpetuum, ab arte profectum, tametsi & ipse difficultatibus innumeris fuerit hactenus implicatus, sunt tamen qui feliciter opere ipso exhiberi posse autumant, praesertim constructione Horologiorum rotatorum, quae attradibzy G Google attractione ponderis extrinseca, post primam ab artifice factam, aliâ non indigeant, quàm vel ab aqua, vel ab aëre, vel ab elementis aliis, aut elemens tatis artificialiter facta. Possunt enim (ajunt) hujusmodi Horologia, seu Machinae Chronometricae, sic construi, ut habeant motus, quantum industria mechanica assequitur, ordinatos acregulares, ad sensum saltem, & è vulgi aestimatione; ope nimirum perpendiculi, cujus vibrationibus dictis machinis hoc tempore longè ordinatior motus, quàm antehac, conciliatur.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
