# Technica curiosa 234-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/234-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/234-2

ANNOTATIO QVae hoc capite proposui, scripseram etiam in Joco seriis centur. 3. Proposit. 66. verbis paulò mutatis, additisque nonnullis quae hic omissa sunt: miseramque ad Virum Clarissimum Doct. Antonium Deusingium, ut pro suo singulari erga me, & erga veritatem affectu expendere dignaretur. Fecit id cumulatissimè Vir Doctissimus, uti ex sequenti apparet Epistola. Reverende ac Celeberrime Vir, Domine & Amice honorande ac colende. Micissimas heri (14. Junii) abs Te litteras accepi, cum fasciAculo eorum, de quibus meum poscis judicium, per Nobilissimum & Amplissimum Dn. Vegilinum, communem nostrum ac faventissimum Amicum, Leovardiâ ad me missas. Singularem Tuum Fauum ergae ne affectum, multis comprobus modis, nec discet. Tibi privatam colere ac fovere amicitiam, nisi & publica illius documenta extent in praeclarissimis Tuis scriptis, aeternitate dignissimis. Certè animum Tuum minimè fucatum re ipsâ comprobas, quòd liberè à meis opinionibus dissentias, nec patiaris affectum praejudicare veritati. Sic & ego consuevi conversari & agere cum intimis meis, illaesâ amicitia, illaeso affectu, quo piè ac candidè Amicos complector.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
